In obitum Jacobi Surini

In obitum Jacobi Saurini
Conditur hoc tumulo, longaque in nocte quiescit
Saurinus terra liber ab invidia.
Vidimus attonitum Christi, dum vividus urget,
Voce minax, doctus flectere corda, gregem
Nunc cinis, exiguus, nunc est sine nomine pulvis
Eloquii rapidum qui modo fulmen erat.
Lenta sed ignavis tutae nec stamina vitae
Atropos, insignes salce metente viros.
Vivis, et irata vivis scribisque Minerva,
Litis amans, odio, note Capella, sacro.
Vivit et ille ferox, magno cui nomine magnus
Esse licet, magni nomen inane viri.
Falimur, Æternum vivet Saurinus, at illis
Post spacium vitae mors breve semper erit.

 

Numéro
$4140


Description

latin


Références

1732/1735, III,153 - 1752, III,152

Mots Clefs
Calotte, Jacob Saurin ci-gît