Institutiones Calotinae. Tit. I § 1

                           Institutiones Calotinae
Interest Reipublicae non solum cognoscere malos, verum etiam calotinos, ne simulata gravitate decipiantur populi.
Summum jus Calotinorum est laetari, de opere suo gaudere et de omni risibili ridere.
Jurisprudentia Calotinorum est castigare ridendo mores, eos in trutinam Momi ad proprium pondus redigere, utile dulci miscere, larvatos detegere, ut cadat persona, maneat res, et sola veritas adoretur.

Numéro
$4281


Année
1726


Références

1754, V,2 - F.Fr.9353, f°307v - F.Fr.12654, p.205 - F.Fr.15017, f°5r - F.Fr.20036, p.303 - F.Fr.25570, p.689 - Nouv.Acq.Fr. 2485, f°1r

Mots Clefs
Calotte, Institutiones Calotinae